- DIELCYSTINDA
- DIELCYSTINDAexercitationis apud Vett. genus, quod Ludum distractorum Mercurial. vocat. Eius meminit Iul. Pollux his verbis: Η῾ δὲ Διελκυςτίνδα παίζεται μεν` ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ εν ταῖς παλαίςτραις, οὐ μεν` ἀλλὰ καὶ ἀλλαχόθι. Δύο δὲ μοῖραι παίδων εἰσὶν ἕλκουσαι τοὺς ἑτέρους οἱ ἕτεροι, ἐςτ᾿ ἄν καθ᾿ ἕνα μεταςτήσονται παῤ αὐτοῖς οἱ κρατοῦνες. Vide Hieron. Mercurial. Foroliviens. de Arte Gymn. l. 3. c. 5. Dielcystinda autem plerumque in palaestris luditur, veruntamen etiam alibi. Duae autem sunt puerorum partes, alii trahentes alios, siqueve ad illam partem tr ansmigraverint, penes illam victoria est. Ad eundem ludum respicere videtur Socrat. apud Platon. Theaetet. Κατὰ σμικρὸν γὰρ προϊόντες λελήθαμεν ἀμφοτέρων εἰς τὸ μέσον πεπτωκότες καὶ ἄν μή πηἀμυνό μενοι διαφύγωμεν, δίκην δώσο μεν ὥϚπερ οἱ ἐν ταῖς παλαίςραις διὰ γραμμῆς παίζοντες, ὅταν ἐπ᾿ ἀμφοτέρων ληφθέντες ἕλκωνται εἰς τὰ ἐναντία, i. e. Paulatim enim procedentes in medium amburum ignoranter cecidimus, et nisi aliquo modo nosinet ipsos defendentes evadamus, poenas luemus, perinde atque illi, qui in palaestris in linea ludunt, quando ab utrisque capti in contraria distrabuntur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.